- ZOILUS
- I.ZOILUSPatriarcha Alexandrinus, saecul. 6. Ab Anastasio Imperatore pulsus. Baronius, A. C. 537. num. 15.II.ZOILUSSophista Amphipolites, Ptol.Philadelphi temporibus: hôc unô facinore obilitatus, quod Homerum, Poetarum omnium facile Principem, libris adversus illum scriptis, ausus sit repehendere; unde et Ο῾μηρομάςτιγος cognomen accepit. Ovid. l. 2. de Rem. Am. v. 365.Ingenium magni livor detrectat Homeri,Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habet.Martialis, l. 11. Epigr. 93.Mentitur, qui te vitiosum, Zeile, dicit:Non vitiosus homo, es, Zoile, sed vitium.Non praetermittendus hîc locus Vitruvii de Zoilo, qui in Praefat. l. 7. talis est. In sequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit nomen, ut HOMEROMASTIX vocitaretur, Alexandriam venit, suaque scripta contra Iliadem et Odysseam comparata Regi recitavit. Ptolemaeus vero cum animadvertisset Poetarum parentem, Philologiae omnis ducem, absentem vexari, et cuius ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo vituperari, indignatus nullum ei dedit responsum. Zoilus autem cum diutius in vegno fuisset, inopiâ pressus, summisit ad Regem, postulans, ut aliquid sibi tribueretur. Rex vero respondisse dicitur, Homerum, qui ante annos mille decessisset, aevô perpetuô multa milia hominum pascere; Item debere, qui meliori ingeniô se profiteretur, non modo se unum, sed etiam plures alere posse. Et ad summam mors eius, ut parricidii damnati, varie memoratur. Alii enim scripserunt, a Philadelpho esse in crucem actum; nonnulli in eum lapides esse coniectos; alii Smyrnae vivum in pyram coniectum: quorum utrum eiacciderit merenti, digna constitit poena. Haec Vitruvius, Canis Rhetoricus etiam nominabatur, teste Aelian. ποικιλ. l. 11. c. 10. Honestius tamen de Zoilo Dionys. Halicarn. sentit, qui non tam animi vitiô notâsse ipsum et reprehendisse Homerum, Platonem et alios, quam veritatis studiô putat, quem vide Responsione ad Epistol. Cn. Pompeii, in qua de repehendso ab eo Platonis stylo ille conquerebatur, c. 6. Vide quoque Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 15.III.ZOILUSquingentos equites in supplementum Alex. M. ex Graecia adduxit, apud Artacacnam, Ariorum urbem, Curt. l. 6. c. 6.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.